- BIRRUS
- BIRRUSet BIRRUM, lacerna, palliolum: Vestis Romana, ut probat Martianus l. 4. referente Cael. Rhodig. l. 16. c. 10. Vopiscus, in Carino, c. 20. ab Atrebaticis birri petiti: et donati birri Canusini: quae cum de veste splendidiore dicta videantur Pithoeus Beri legit: Beri, inquiens, honestirum et Palatiorum vestes erant, sericoe. Birrus autem indumentum vile, ad excutiendam pluviam, humeros tantum et brachia tegens.Gloss. Isidori, amsibulum, birrum villosum. Etiam lacernae simile, hoc est, fimbriatum, quô soli quondam milites utebantur. Sed haec cum burra Ausonii, praef. ad Latin. Pacat. et bera Martialis, excutiant eruditi. Fuit etiam Birrus, palliolum sacerdotale: sic Paulus Monachus Cyprianum Byrrô indutum refert, cum ad supplicium duceretur. Putat Spel. mannus Byrrum idem esse, quod hodie breve mantillum Hibernicum, et ἐφεςτρίδα: servilis vestis; Meursio. Est etiam Birrus, Bireta, Birretum, etc. tegmen capitis, pileus: quod Servis tribuitur, L. 1. ad finem Cod. Theodos. non tamen militum servis, quorum domini militantes hôc induebantur, Pithoeus. Posterioribus tamen Magisterii nota, ut pileus olim. Clemangius Ep. 74. Coccinea Bireta, Cardinalium petasus, Platina in Paulo II. a quo id privilegii Cardinales acceperunt, ut soli illô uterentur: cum prior Innocentius IV. iam id instituisset, Album Birretum, capitis tegmen lineum, tenue, strictum: formâ iplius cranii vel cassidis, quo Homer. Il. 6. Ulyssem ornat exploraturum. Hôc insigniuntur apud Anglos, qui supremam in Iure palmam ferunt, Servientes ad Legem dicti. Vide Spelmannum Glossar. Archaeol. et supra Birrophori.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.